Isaiah 7

etc. HIER. Quae scripta sunt usque ad hunc locum sub Ozia et Joathan filio ejus, visa sunt; sequuntur sub Achaz rege impiissimo, qui a Deo derelictus ab inimicis expugnatur. Qui clausit januas templi et Baalim adoravit, filium suum idolo consecravit, altare aeneum abstulit, et altare idolorum in templo posuit. Jure ergo a Domino derelictus est: II Par. 28.. secundo. Primo enim Assyrii de tribu Juda, etc., usque ad facti sunt amici Herodes et Pilatus in passione Christi. . A fratre suo Rabsace, qui ad Assyrios transierat, ut tradunt Hebraei. ID. Qui interpretatur qui populus Juda de manibus duorum regum liberandus erat. Ibi Rabsaces, postea ex praecepto Sennacherib, Dei populum blasphemavit. Duae caudae, etc., usque ad et ductus cum decem tribubus in montes Medorum et Persarum. . ID. Tabeel bonus Deus, quasi dicat: Ibi ponamus idolum Dei nostri, vel ad litteram, Filium hominis sic vocat. . etc. Quasi diceret: Interim contenti erunt finibus suis, et Damasco tanquam metropoli Syriae imperabit Rasim, et caput civitatum Ephraim Samaria erit, et in ea interim regnabit filius Romeliae. A vicesimo sexto anno regni Oziae, quando lepra percussus est, ex tunc Joathan filius ejus regnavit septem et viginti annis, patre adhuc vivente. Post mortem ejus annis sexdecim, post quem Achaz aliis sexdecim, postea regnante Ezechia sex annis. Ephraim, id est, decem tribus in captivitatem ductae, cessarunt esse populus. . ID. Ut qui prophetae non credidit, Domini auctoritate terreatur; quasi diceret: Difficile videtur tibi quod regna potentissima brevi finiantur, et tu libereris et populus tuus, sed pete tibi signum. Moyses accepit signum de terra, etc., usque ad utrumque mortem Domini et ascensionem respicit. Non humiliter, sed superbe. Multi enim leguntur a Domino signa petivisse et accepisse, sed Achaz ita respondit, tanquam auctoritatatem habens: Vel, timuit quod in signo Deus glorificaretur et idola vilificarentur. . ID. Hebraice Latine quoque alma dicitur sancta, etc., usque ad quod violenter esse exortum etiam stultis patet. ID. Quidam Isaiam duos filios habuisse dicunt, etc., usque ad propter quam Verbum caro factum est. ID. Quasi diceret: In pannis infantiae positus habebit boni malique discretionem. His verbis percipimus Salvatoris, infantiam divinam in eo non minuisse sapientiam, quamvis dicatur: ut veritas humani corporis probaretur: infantia enim non praejudicat divinae sapientiae. etc. ID. quasi diceret: Terra Syriae et Samariae ab invocatione nominis ejus vastabitur, et domus Juda a duobus regibus liberabitur. . ID. Id est Aegyptiis, populo imbelli et idololatria sordenti. Legimus ab Aegyptiis Josiam occisum et populum Israel subjugatum, nec multo post tempore Nabuchodonosor cum innumerabili exercitu cepit Jerusalem, templum succendit, et habitatores Assyrios in Judaea posuit. . ID. Rex Assyriorum qui in Jeremia columba Dei vocatur in eo tanquam in novacula acutissima et in his qui trans flumen, scilicet Assyriis, sunt, radet Dominus in Judaea caput et pilos pedum, scilicet omnem fortitudinem regum et principum, et subjectorum. . Delectabitur in passione Christi vel sua. Butyrum enim ex multis confectionibus efficitur. . ID. Relictis campestribus metu hostium ad montana confugient, aspera montium manu propria excolentes, vitam miseram sustentabunt. Caetera erunt in pascua.
Copyright information for VulgGlossa